Liber Isaiae Prophetae*

Caput 49: Versus 4

Et ego dixi.ID.Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judaeorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis praemium consequantur.Ergo judicium,etc.ID.Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quae debui:Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi.Et alibi:Ego te glorificavi super terramJoan. 17..Opus meum.Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo:Quae utilitas in sanguine meo?Psal. 29.Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
(* Traductions européennes)